giovedì 29 ottobre 2015

RHAPSODIA METROPOLITANA

Luces viae lampadum emanant

electricum subcaeruleum
dum caeliscalpia in stellis
dormiunt somno metallico,
viridia, flava rubraque
micant negotiorum insigna
ut nuntia apocrypha mala;
tamen ne cures texta, non nunc
sed lucum calidoscopium.
Autoraeda sunt instrumenta
synphoniae non e sonibus
tantum sed et imaginibus:
iratus quidam in semaphorum,
litigiosus blasphimiat
currere debent, quo? quo aditis?
Horum vita vescitur polis,
utantur ii anima eorum
et salute more instrumenti
dandi ori suae insatiae.
Dant vita spectaculo buffo
fructo per oculos virides
nostros
- gratis -

mercoledì 28 ottobre 2015

Sabula sub nobis par stellis
sursum submicantibus vento,
in loco quo erant lusus aestus
nunc nos tantum ambulamus extra
hominum mores banalium.
Amica, mulier, soror tu;
compania dulcis labore,
stella polarissima firma
gratias ob praesentia bona:
tepor es tu insolitum in hieme,
es tu rhapsodia Hungarica
- - - Liszti - - -
Vae expositioni mundiali
quae adunavit burgenses
Mediolani qui vexati 
cancro salsiciis irrumatis
erint post banconotas datas.
Paulis cum nummis capiere
in mercato cibaria mi 
gaudium extremum, cuius 
refert si non divitium sit,
cupio ego mori ista merda
paupere quam altera obscaena eis
quae auri loco vendita in pompa

martedì 27 ottobre 2015


CARDASEVI INDEX
Differentes semper loquuntur maiores maioresque


"Sum intelligens et planeta
toto meo ut fonte utor
varia ad mea facienda,
in nigro multa ulstationes
spatio inde posui a domu
sat longe in meo systemate"
"Ego nomen habeo Hihlemi
totaque systematis stella
more cavae lucis abutor,
nam sphaeram circum fecimus nos
plena tabellis solaribus:
sic et invisibiles sumus
nisi visioni infrarubrae"
"Ego possum itineraria per
cosmum agere velox et tutus
quod rex totius galaxiae
eius omnem vim certe habeo"
"Possum attamen ego acervi
galaxiarum ignem habere quod
nos vestri reges sumus ne vos
quidem accorti: formicae nobis"
"Ha ha ha ha ha ha ha ha ha,
miseri ego et gens universum
mea habemus atque sinimus
ludere vobis micis; nobis
energia quam esse dicitis
est obscuram sine secreto"
"Superior sum, intermundia possum
videre dum creamus cosma!"
"Sed creare possum utique,
Superior deitas quam tu!
Vestra universa pila mihi"
"Tacete omnes lux vobis sum
quod utor non cosmicis rebus
at metaphisicis, servi vos
estis energiae; liberae
nos sumus deitates bonae"
"Ita est tamen ego qui creat
metaphisica et in spatio
vivo ego ultraultracosmico"
"Nos tamen ultimi sumus nam
damus planos existentiae
vestros, duo in summitate nos...
Sed invenimus esse unum

qui omnia somnians haec est
MICHAELIS NOMEN"


mercoledì 21 ottobre 2015

Iter crastinum ad cor est mihi
et nox est vocium amicarum
caelus est, niger aura volat:
Patricius blasphimiat ut
semper Deum, Mariam et Iesum;
Simon bibit octo cervisas
et non curat cetera in mundo;
David omnes cognoscit certe
et de puellis loquitur suis;
Laurentius digiticulat
sophophonum suum dilectum;
ego aspicio Albertus ridentem
et loquor de insolita varia
dum dicit "nadridendum, lex es,
top (sive cacumen), ah ah ah!".
Insani sumus, capax modo
sumus flatus stellas spectare,
velim numquam linquere terram.
Cras ero tibi, puella dulcis,
amica mea antequam sponsa,
numquam cosmus fuit sic parvulus.

venerdì 16 ottobre 2015


><>< KIC 8462852 ><><


Per landās sine terrīs cosmī frīgidās nunc ambulat mea mēns vacuās atque īnstēllātās. Dum vestēs nocturnā movētur ventō autunnī novō friscōque aspiciō pennūtum: estis illīc, nunc sciō ubi oculōs pōnere; at pavōrem movētis vōs: cūr īnstrūxistis haec anella frīgidō ferrō ut latrōnēs fuerint energīae ē stēllā mātre? Necesse vōbīs forte? Quid condūxit megastructūrās aedificāre nisi obscaēna sitis omnipotentiae vōs? Utrum deī an dēterrimī nōs? Interrogō mēmet, ignōrō atquī nōn ēveniō tollere mentem regiōne vestrā caelī longī quam incolētis, mirabōlāns. Ex vōbīs poētae? Barbarī? Flētus gentium necātārum aliēnā cum linguā audīrem illīc aut amōris cantum perpulchrum? Utrum intelligentia magna vōs ad summitātem tulit an technica dēdit īnsāniam? Māchinae aut hominēs quī pāce aeternā fruentur felicēs? Nesciō tamen factum est ut aliquid immānis compāctum magnitūdinis circumīret stēllam suam, periodicē plūrimum et, cycne, aspicere nequeō amplius tūtus ex hōc.

sabato 10 ottobre 2015

VICTIONARII OMNIBUS DE LATINITATE S.D. REVERENTER

Latinit
atem vidi vostrarum paginarum esse perpulchre glossata et mirificentissime ex totis generibus eius: protolingua Italica communis, quae de Indoeuropaea directe advenit; ille antiquus sermo, Tabularum Legum Duodecim;  est aureus lexicum, perfectum in suo splendore; qui postclassicus dicitur, plenus elegantissimis formis quae invenire possimus in Apuleii Metamorphosibus; ille mediaevalis, lemmatibus exundans. Certe, ut fecistis discrimen oportet ponere ad phasem nitide distinguendam, sed ob cetera cur non immittere omnem Latinitatem? Ut intellexistis meum sermo minime aureus est, non quoniam nequeo at voluntate. Cur enim, ex mea infima sententia, concludere linguam in tam parvo recincto? Omnem habemus molem verbarum et omni quimus uti etiamsi ratione et decore. exempli causa infima glossa cum persona hisoriae concordat quae incolta et grossa est, aurea cum sopho erutitione classica et perfecta dum mediaevalis cum strigone vel clerico abbatiae per montes perditae. Nova Latinitas est maximi momenti nunc quod technica societasque tam procul est, verene dicere necesse est autocinetum "currus qui sese movet"? Num cupiemus sic egens verbis linguis novis monstrare nostram linguam immortalem? De psychodelia scripsi quod putavi ipsum casus anterioris: dicendum sit "ostentio mentis"? Non, nobis verba sunt nova creanda! Mentostensio? Certe. Latinitas potest fieri lingua doctorum et brevitas verborum habere debet, minime uti potest periphrasibus deviantibus et indirectis nisi exigentia scripotoris locutorisve cui tamen libertas sit neologismatibus loqui. Nemo imponito morem loquendi homini cuidam. Tristis paulum sum ob eradationem a vobis factam duorum meorum verborum quod animadverti mortem partis mea expressionis glottologicae. Noster mundus ubi nostra verba cessat. Attamen subsum legibus dictionarii, respecto pergensque operi communi contribuere.

Alexius Isclanus

mercoledì 7 ottobre 2015


DACRUMA DACRUMA DACRUMA

Volat sagitta caelo in nimis
obscuro ad destinationem
intelligendam et vagam tristem.
Visa est iens velox a me
tamen cepit ipsum cruorem
expandens totum in gaea.
Memet fecisti saucium
certe, non valida sunt verba
volentia tete sauciam,
quae pharetrata delevisti
purum meum parvulum cor album,
patefactum sine gladio
primum copiarum apud amorem.

sabato 3 ottobre 2015


De vulcanis Havaiarum ad
Aeëtis terram Colcidem sit
mundus omnibus carens plane
ut index Antarticae gentis;
de Caucaso terra nativa
ad populum Americanum sit
aequaliter vacua regio,
ut nemo subtrahat puellam
quam amo commercio suo.
Volo plenum gentis sed pavor
me anxiescit et ducit deliria
quae ob amore erubescunt visum.

giovedì 1 ottobre 2015

Dilectissima nympha mea,
colenda amabilis semper tu
animae ignosce meae turbolaentae
quae negat fidelitatem et
dubitat sine frenis tuam,
displacet mihi valde tamen
sic datur mori agendi fato:
non compos mei sum, dilecta.
fleo ob imparitatem quoniam
die fugationis solus
manebo dum alio dabis tu
ipsa quae impetu nunc mihi,
fleo immaginans passionem hanc,
aliena, desperatione mea,
vescitur carne amoris mali.
Quod ad te pertinet, neca te:
miser Alexi desina tu
- - - sperare - - -